- DISCIPLINA
- DISCIPLINAindex doctrinae est, Tertull. de Praescript, c. 43. Hinc illa astricta olim admodum et severa in Ecclesia fuit, cuius ordinem sic describit Cyprian. Agunt paenitentiam iusto tempore, et secundum discrplinae ordinem ad exomologesin veniunt, et per manus impositionem Eipscoipi et Cleri ius communionis accipiunt, l. 3. Ep. 14. Distinctius Concilium quini Sextum c. 87. ubi 4. poenarum Canonicarum gradus recensentur: A Patribus nostris statutum est, ut qui sunt eiusmodi, Annum defleant, ἐνιαυτὸν προοκλαίειν; biennio audiant, διετίαν ἐπακροᾶςθαι; triennio, substernantur, τριετίαν ὑποπίπτειν, et septimo cum fidelibus consistant, καὶ τῷ ἑβδόμῳ συνίςταςθαι τοῖς πιςτοῖς. Et sic oblatione digni habeantur, καὶ οὕτω τῆς προϚφορᾶς καταξιοῦςθαι. Quod de paenitentibus intelligendum. Impaenitentes autem tum Abstentione tum Excommunicatione feriebant, quâ ii, post multiplices ac fraternas admonitiones totqueve amoris circa fratrem laborantis specimina et formas, per Scripturarum ἔλεγχον tandem peracta, ligati eousque detinebantur, donec resipuissent: quo casu per gradus praefatos in Ecclesiae sinum recipiebantur denuo. Clavium potestatem Spiritus S. vocat in Evangelio, similitudine ab Oeconomorum et Administratorum domus Es. c. 22. v. 22. aut a Doctorum Legis, qui inter alia clavium traditione creabantur, Luc. c. XI. v. 32. aut etiam a Ianitorum officio, deductâ, Ezech. c. 44. v. 5. Vide de illa Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theologic. l. XII. Franc. Burmann. Alios. De Disciplina vero Donmestica, et Militari, infra in voce Oecuria, et ubi de Militibus. In LL. Wisigothorum vox passim occurrit, pro flagellatione vel alia poena, ex Iudicis decreto infligi solita. Apud Monachos itidem flagellatio est, interdum virgae ipsae. Flagelli disciplina, in Reg. S. Aureliani c. 41. De qua sic Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. c. 33. Si aliquis disciplinam accipere debeat; crigens se super genua, modeste vestimenta sua exuat, deinde procumbens a cinctura deorsum eisdem vestimentis tectus remaneat, et sic iacens aut prorsus taceat, aut hoc solummodo dicat, Mea culpa, ego me emendabo. Sed neque alius interim loquatur, nisi forte aliquis de Prioribus pro eo intercedat, usque ad iussionem Abbatis. Qui dum cessaverit, adiuvet illum fratrem adinduendum: qui indutus et erectus non sc moveat, donec Abbas dicat, Ite sessum: et tunc inclinans eat in locum suum. Hoc etiam sciendum, quod ille, qui inferioris gradus est, non aebet verberare superiorem --- sed aequalis aequalem, vel superior inferiorem etc. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.